- AGEDINCUM
- AGEDINCUMoppid. Galliae, in sinibus Senonum, ubi sex legiones in hibernis collocâsse se, refert Caesar Bell. Gall. l. 6. c. 44. Ibidem sequenti annô duas legiones atque impedimenta totius exercitus reliquit. Idem l. 7. c. 10. Non modo enim propter magnitudinem munitionesque urbis, sed etiam propter opportunitatem loci ad Icaunam, inter Liberim et Seqnanam positi, valde Romanis placuit ac pro armamentario proque castris nonnumquam Agedincum habitum est. Agedicum Ptolemaeo dicitur: aliis Agendicum, sed propriô ac incorruptô nomine caput hoc Senonum Agedincum vel Agetincum vocatum est olim: quô nomine postea depositô, Gentis suae appellationem suscepit. Unde Amm. Marcellin. l. 16. Senonas vocat, oppidum opportunum. In Notit. Gall. veter. in provinc. Lugdunensi Senonia seu Lugdunensi quarta collocatur, diciturque Metropolis civitas Senonum, vulgo Sens, contractô Senonum nomine. Hîc Decentius Caesar Magnentii August. frater, cognitâ eius clade, e fascia laqueum sibi ad elidendas fauces consecit, periitque: ibidemAmphitheatrum quoque fnisse, principatu Aureliani, docet passio Columbae Virginis, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.